[ Pobierz całość w formacie PDF ]
Aeneae apud Maronem ipsis etiam Ciceronianis praefert, ideo quod
magis varium genua et causae in Ulis reperiantur. Expende enim
dcmonstrativam in I ad reginam et suasorias multis in locis, et forensem
in IV, cum reginae refellit rationes, sed lege prolixius de hoc Macro-
bium! Nunc adverte, obsecro, quam perfectus fuerit
Historicus
Totus enim ille sermo lib. II et III an non perfectissimum redolet hi-
storicum, si et locorum, et temporum, et actionum, et rei ipsius vultum
intuearis?
Quare fingit Maro (quod et Livio contigisse d. Hieronymus tradit
ceterique) eum non ab initio tantum attentissime auditum, cum nimirum
Conticuere onmes intentique ora tenebant,
sed etiam ad finem usque. Unde in fine m subdit:
Sic pater Aeneas intentis omnibus unus
Fate renarrabat divum cumuque docebat.
Heroice vero commentarium de suis rebus recenset, propria enim
historia de rebus heroi maxime conscribenda est. Unde et Iulius Caesar
praeclare de Gallico et civili, quae ipse gessit, scripsit commentarios, ut
non minor esset calamo, quam gladio. Nunc videamus, an etiam fuerit
expressus a Marone tamquam
Poeta
Occurrit ergo ilium conscripsisse egregium epigramma inscriptum
clipeo:
Aeneas haec de Danais victoribus arma,
NASK IFP UG
Ze zbiorów Wirtualnej Biblioteki Literatury Polskiej Instytutu Filologii Polskiej UG
74
magis tamen poetam fuisse probat, quod hymnos diis pangat, quod
in VI se peritissimum fabularum ostendit de Theseo, Hercule, Castore,
quod illi Musaeus in Elysiis campis et Orpheus ceterique poetarum,
tamquam imitandi allegolarice proponuntur, quamquam satis est printi-
pibus hac facilitate delectari. Unde et libenter in fine libri I audit crini-
tum Iopam carmina concinentem. Unde et
Musicus
existimari potest fuisse. Id vero non nisi in otio et in conviviis. Ce-
teroqui nescio, cur illi magis placuerit Misenus, tubicen virilioris cu-
iusdam musicae, peritus qui sciret
Acre ciere viros Martemque accendere cantu.
Unde et immortale nomen illi dedit, montem Misenum nuncupans,
et exsequias, quales nulli umquam suorum tota Aeneide, celeberrimas
in VI exhibuit.
Pictor
vero quam fuerit perfectus, quoad theoricen, illud unum in fine I sa-
tis declarat, quod picturas templi Carthaginensis tamquam peritissimus
speculator miratur. Unde alloquitur Achaten:
... sunt hic etiam sua praemia laudi,
Sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt.
Agnovit nimirum in lacrirnis rerum, hoc est in ipsis coloribus,
expressam Troianam historiam, quos colores appellat lacrimas rerum,
docens eos debere ease imitatores rerum ipsarum, quas repraesentant.
Illud etiam non nisi pertissimum picturae saltern diiudicandae arguit:
... atque animum pictura pascit inani.
Architectus
videtur mihi, quoad theoriam, fuisse optimas (lib. I).
Namque sub ingenti lustrat dum singula templo...
Artificumque manus inter se operumque laborem,
hoc est singula cum singulis comparat, quid aliud tacit, quam singu-
lorum explorat proportionem, quod artis architectonicae est? Merito
ergo lib. IV sciens peritum fuisse architecturae Dido
Nunc media Aeneam secum per moenia ducit
Sidoniasque oitentat opes urbemque paratam,
NASK IFP UG
Ze zbiorów Wirtualnej Biblioteki Literatury Polskiej Instytutu Filologii Polskiej UG
75
Ut nimirum tamquam a perito iudicium de singulis accipiat. Immo
insinuat Maro in illo versiculo lib. IV:
Aeneam fundantem arces ac tecta novantem
et tecta de novo quasi male aedificata correxisse Aeneam, et arcem
urbi prudenter addidisse illique totam architecturam commissam fuisse
a Didone.
Nauclerus
vero quam fuerit exactus, vel hoc ipsum indicat, quod extincto in V
Palinuro
... ipse ratem nocturnis rexit in undis
et lib. X ad clavum navis sedet.
Agricola
fuit providus, quod ilico mutavit sedem urbis lib. III sterilem, in
qua sociis
... victum seges aegra negabat.
Venator
quoque repraesentatus est egregius, cum tot cervos ipse solus in lib.
I confixit.
Ceteras artes viliores non affero, quarum fuisse scientissimum, sal-
tem quoad impcrium, tota Aeneide insinuat Maro. Atque ita perfectis-
simum, quoad contemplandi actionem internam, facit. Nunc ad alteram
partem perfectionis, quae in actione externa consistit, herois veniamus!
II pars episodii heroici
Actuosus Aeneas
Dabo hic ob maiorem claritatem agentem perfecte Aeneam vel ta-
mquam publicam personam, vel tamquam privatam; publicam, ut re-
gem seu principem, imperatorem seu ducem, legislatorem seu iudicem,
[ Pobierz całość w formacie PDF ]