pdf > ebook > pobieranie > do ÂściÂągnięcia > download

[ Pobierz całość w formacie PDF ]

Quam ideo timere dementis est, quia certa exspectantur, dubia metuuntur. Mors necessitatem
habet aequam et invictam. Quis queri potest in ea condidone se esse, in qua nemo non est?
Prima autem pars est aequitatis aequalitas.
IV 31 " 3 4
Unum bonum est, quod beatae vitae causa et firmamentum est, sibi fidere. Hoc autem con-
tingere non potest, nisi contemptus est labor et in eorum numero habitus, quae neque bona
133
sunt neque mala. Fieri enim non potest, ut una ulla res modo mala sit, modo bona, modo levis
et perferenda, modo expavescenda. Labor bonum non est. Quid ergo est bonum? Laboris
contemptio.
IV 31 " 5 6
Quid votis opus est? Fac te ipse felicem. Facies autem, si intellexeris bona esse, quibus
admixta virtus est, turpia, quibus malitia coniuncta est. Quemadmodum sine mixtura lucis
nihil splendidum est, nihil atrum, nisi quod tenebras habet aut aliquid in se traxit obscuri, qu-
emadmodum sine adiutorio ignis nihil calidum est, nihil sine aere frigidum: ita honesta et tur-
pia virtutis ac malitiae societas efficit. Quid ergo est bonum? Rerum scientia. Quid malum
est? Rerum imperitia.
IV 31 " 10
...Nemo novit deum, multi de illo male existimant, et impune.
IV 32 " 2
Multum autem nocet etiam qui moratur, utique in tanta brevitate vitae, quam breviorem in-
constantia facimus aliud eius subinde atque aliud facientes initium. Diducimus illam in parti-
culas ac lancinamus.
IV 32 " 3 4
...Perduc te in tutum et subinde considera, quam pulchra res sit consummare vitam ante
mortem, deinde exspectare securum reliquam temporis sui partem, nihil sibi, in possessione
beatae vitae positum, quae beatior non fit, si longior. O quando illud videbis tempus, quo
scies tempus ad te non pertinere, quo tranquillus placidusque eris et crastini neglegens ut in
summa tui satietate! Vis scire, quid sit, quod faciat homines avidos futuri? Nemo sibi conrigit.
IV 32 " 5
Ille demum necessitates supergressus est et exauctoratus ac liber, qui vivit vita peracta.
IV 33 " 8
Aliud autem est meminisse, aliud scire. Meminisse est rem commissam memoriae custo-
dire. At contra scire est et sua facere quaeque nec ad exemplar pendere et totiens respicere ad
magistrum.
IV 33 " 11
Patet omnibus veritas, nondum est occupata. Multum ex illa etiam futuris relictum est.
IV 36 " 4
Sed quemadmodum omnibus annis studere honestum est, ita non omnibus institui. Turpis
et ridicula res est elementarius senex: iuveni parandum, seni utendum est.
134
IV 36 " 9 10
Mors nullum habet incommodum. Esse enim debet aliquid, cuius sit incommodum. Quod
si tanta cupiditas te longioris aevi tenet, cogita nihil eorum, quae ab oculis abeunt et in rerum
naturam, ex qua prodierunt ac mox processura sunt, reconduntur, consumi: desinunt ista, non
pereunt et mors, quam pertimescimus ac recusamus, intermittit vitam, non eripit: veniet ite-
nun, qui nos in lucern reponat dies, quem multi recusarent, nisi oblitos reduceret.
IV 36 " 12
...Hoc unum adiecero, nec infantes [nec] pueros nec mente lapsos timere mortem et esse
turpissimum, si eam securitatem nobis ratio non praestat, ad quam stultitia perducit.
IV 37 " 2
Recto tibi invictoque moriendum est. Quid porro prodest paucos dies aut annos lucrificare?
Sine missione nascimur.
IV 39 " 2 6
Neminem excelsi ingenii virum humilia delectant et sordida: magnanun rerum species ad
se vocat et extollit. Quemadmodum flamma surgit in rectum, iacere ac deprimi non potest,
non magis quam quiescere: ita noster animus in motu est, eo mobilior et actuosior, quo vehe-
mentior fuerit. Sed felix, qui ad meliora hunc impetum dedit: ponet se extra ius dicionemque
fortunae. Secunda temperabit, adversa comminuet et aliis admiranda despicier. Magni animi
est magna contemnere ac mediocria malle quam nimia. Illa enim utilia vitaliaque sunt. At
haec eo, quod superfluunt, nocent: sic segetem nimia sternit ubertas, sic rami nimio onere
franguntur, sic ad maturitatem non pervenit nimia fecunditas. Idem animis quoque evenit,
quos immoderata felicitas rumpit qua non tantum in aliorum iniuriam, sed etiam in suam
utuntur. Qui hostis in quemquam tam contumeliosus fuit quam in quosdam voluptates suae
sunt? Quorum impotentiae atque insanae libidini ob hoc unum possis ignoscere, quod quae
fecere patiuntur. Nec immerito hic illos furor vexat. Necesse est enim in immensum exeat
cupiditas, quae naturalem modum transilit. Ille enim habet suum finem, inania et exlibidine
orta sine termino sunt. Necessaria meritur utilitas: supervacua quo redigis? Voluptatibus
itaque se mergunt, quibus in consuetudinem adductis carere non possunt et ob hoc miserrimi
sunt, quod eo pervenerunt, ut illis quae supervacua fuerant, facta sint necessaria. Serviunt
itaque voluptatibus, non fruuntur, et mala sua, quod malorum ultimum est, et amant. Tunc
autem est consummata infelicitas, ubi turpia non solum delectant, sed etiam placent, et desinit
esse remedio locus, ubi quae fuerant vitia, mores sunt.
V 42 " 1
Nec est mirum ex intervallo magna generari: mediocria et in turbam nascentia saepe fortu-
na producit, eximia vero ipsa raritate commendat.
V 42 " 3
Multorum, quia imbecilla sunt, latent vitia, non minus ausura, cum illis vires suae placu-
erint, quae illa, quae iam felicitas aperuit.
135
V 42 " 6
Hoc itaque in his, quae affectamus, ad quae labore magno contendimus, inspicere debe-
mus, aut nihil in illis commodi esse aut plus incommodi. Quaedam supervacua sunt, quaedam
tanti non sunt. Sed hoc non pervidemus, et gratuita nobis videntur, quae carissime constant.
V 43 " 2
Quidquid inter vicina eminet, magnum est illic, ubi eminet. Nam magnitudo non habet mo-
dum certum: comparatio illam aut tollit aut deprimit. Navis, quae in flumine magna est, in
mari parvula est.
V 43 " 5
Si honesta sunt quae facis, omnes sciant, si turpia, quid refert neminem scire, cum tu scias?
O te miserum, si contemnis hunc testem!
V 44 " 5
Non facit nobilem atrium plenum fumosis imaginibus. Nemo in nostram gloriam vixit nec
quod ante nos fuit, nostrum est: animus facit nobilem, cui ex quacumque condicione supra
fortunam licet surgere.
V 44 " 7
Quid est ergo, in quo erratur, cum omnes beatam vitam optent? Quod instrumenta eius pro
ipsa habent et illam, dum petunt, fugiunt. Nam cum summa vitae beatae sit solida securitas et
eius inconcussa fiducia, sollicitudinis colligunt causas et per insidiosum iter vitae non tantum
ferunt sarcinas, sed trahunt: ita longius ab effectu eius, quod petunt, semper abscedunt et quo
plus operae impenderunt, hoc se magis impediunt et feruntur retro. Quod evenit in labyrintho
properantibus: ipsa illos velocitas implicat.
V 45 " 5
Nectimus nodos et ambiguam significationem verbis illigamus ac deinde dissolvimus: tan-
nun nobis vacat? Iam vivere, iam mori scimus? Tota illo mente pergendum est, ubi provideri
debet, ne res nos, non verba decipiant.
V 45 " 12 13
Recognosce singulos, considera imiversos: nullius non vita spectat in crastinum. Quid in [ Pobierz całość w formacie PDF ]

  • zanotowane.pl
  • doc.pisz.pl
  • pdf.pisz.pl
  • cyklista.xlx.pl
  • Cytat

    Do wzniosłych (rzeczy) poprzez (rzeczy) trudne (ciasne). (Ad augusta per angusta). (Ad augusta per angusta)

    Meta